SARDICENSES Canones XXI

SARDICENSES Canones XXI
SARDICENSES Canones XXI.
cum in Codice Ecclesiae Universae non exstitissent, teste Dionysiô Exiguô, qui in versione nova Codicis Graeci, Praefat, ad Stephanum Episcopum, ait, in Chalcedonensis Synodi Decretis, finem esse Graecorum Canonum, quibus se subiecêre Sardicensis et Africani Concilii decreta; a Trullanis Patribus, post Iustinianum Imperatorem demum additi sunt, una cum aliis avibusdam. E quibus colligit Vir Cl. Christophorus Iestellus, Synodum Sardicensem a Graecis inter Orientales Synodos non fuisse relatam, quippe cuius Canones non Graece, sed latine, primum editi fuissent. Pergit, Sed alia eaque potissuna ratio exstitit, cur statim ob initio illius Synodi Canones ab Orientalibus Ecclesiis non fuerini admissi; nimirum ob Canones de Appellationibus ad Romanam sedem, qui e diametro Canonibus, Antiochenis adversabantur, quos Episcopi Orientales ediderant, qui appellationes extra dioecesim graviter et iniquô animô ferebant. Quemadmodum et Africani Patres, qui eandem ob causam Sardicenses Canones neglexerunt, non appellationes transmarinas lubenter admittebant, quippe qui eâdem, quâ Orientales, praerogativâ se tuebantur, ut ex varii Codicis Ecclesiae Africanae canonibus palam est, in Praefat. Biblioth. Iuris Canon. Quomodo eosdem Canones, pro Nicaenis. Synodi VI. Carthagin. Patribus obtrudere voluerit Zosimus Papa, vide apud Gerh. von Mastricht. Histor. Iuris Eccl. num. 67.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • SCHOLASTICUS — cognomen Ioannis Antiocheni Presbyteri et Apocrisiatii primum, exin Patriarchae Constantinopolitani, cuius exstat Συναγωγὴ κανόνων, Collectio Canonum, cui is primus Graecorum inseruit Canones Apostolicos, ut vocant. LXXXV. Sardicenses XXI. eosque …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”